MILES

MILES
I.
MILES
apud Germanos his ceremoniis olim inauguratus est: Mos enim illis in Martis linine salutando, sollennis admodum. Statuitur in contione celebri votivus adolescens, magnâ stipatus propinquorum et amicorum multitudine, quem e coetu aliquis laudatum Principi offert, votum et militiae professionem facientem. Tum Princeps scutô et frameâ Martis arrhabone adolescentem donat, partemque iam Rei publ. qui paternae hucusque familiae habebatur, constituit: lautius dein epulatum est et ab amicis undique gratulatum Haec illis, inquit Tacitus, Germ. v. 13. virilis toga. Quos enim Milites Angli appellant, Gall. Chevaliers, aliunde dignitatem non sunt assecuti, quam ab honoraria istiusmodi armorum collatione, quâ a gregario milite distinctiores fiant. Milites Romani cingulô usi sunt, Germani antiqui scutô et frameâ, Salici baltheô, Germani recentiores cingulô, gladiô et calcare. Nec Regum Francorum filii prius Regnô digni iudicati sunt, quam ad Equestrem ordinem fuissentadmissi. Gorop. Fr. p. 50. Et Longobardorum Reges filium ad mempsam non suscepêre, priusquam armis donarentur militaribus, Paulus Diac. Et Rex renuit filiam dare Regi, nondum Militi, Idem. In exercitu Regis Franciae Duces 16. Comites 26. Milites 3000. pugnatorum 100000. numerat Walf. in Richardo II. Vide Henr. Spelmannum Glossar. Archaeol. Hadr. Vales. Milites dici Gentils hommes, quasi Gentiles Homines, haecque duo vocabula pro uno eodemque usurpari, observat e literis A. C. 1228. in Chartario Meldensi repertis, vide eius Notit. Gall. in voce Meldi. Coeterum. Militibus quoque gregariis, ut multa alia, quae anteanon habebant, indulsit, tum etiam δακτυλίοις χρυσσῖς χρήσαςθαι ἐπέτρεψε, Aureis annulis uti permisit, Severus Imperator recens ad imperium evectus, teste Herodianô l. 3. c. 8. Imo Valerius Aurelianus Imperator diserte mandat Vicario suo inter alia, ut Miles stipendium in baltheo habeat, non in popina, torquem brachialem et annulum apponat, apud Vopisc. in Aurelian. c. 7. Primis autem Rei publ. temporibus, ne Senatori quidem ius erat, istiusmodi annulum, gestare, publiceque aurei annuli his tantum dabantur, qui ad exteras Gentes Legati ituri essent. Paulatim dein non solum Senatores, verum etiam Equites illos usurpârunt, ut ex secundi belli Punici constat historia: τῶν ἐλατόνων σιδηροφορούντων, i. e. gregariis adhuc ferreos solum gestantibus: donec etiam ad hos; imo ab his ad plebem quoque togatam, Libertinos insuper Libertosque transiit auri usus, uti supra vidimus. Sed et apud Plautum Curcul. Sc. Beatus, miles Terapontigonus annulo insculptum habuit Militem clypeatum, qui elephantum machaerâ dissecaret:
CU. Multam me tibi
Salutem iussit Terapontigonus dicere,
Et has tabellas dare me iussit. Ly. Mihin'? Cu. Ita
Cape signum, nosce, nostin'? Ly. Quidni noverim:
Clypeatus elephantum ubi machaera dificit, etc.
Vide Ioh. Kirchmannum de Annulis c. 13. et 15. Iidem, si rortiter se gessissent, Coronas accipiebant, et quidem a solo Imperatore. Ut enim initium militiae fuit religio iurisiurandi et amor signorum, ac proinde ut militem non nisi dicto Imperatoris audientem esse oportebat: ita et stipendia ac praemia, inque his coronas, eum non nisi ab Imperatore accipere faserat. Quis vero primus eorum donatus sit coronâ, in quit Plin. non inveni, sed quis primum donaverit, a L. Pisone traditur, l. 33. c. 2, Non fiebat autem id, nisi praeviâ diligenti exploratione, uti discimus ex Sueton. Aug. At cum militum tantus esset numerus, ut vix tot coronae in promptu essent, datae saepe sunt pecuniae illarum locô, ut inde sibi ipsi coronas plecterent emerentque. Unde Graecorum phrasis orta, μναῖς ςτεφανοῦν, minis coronare, apud Plut. in Dione. Porro non dabantur militares coronae aureae, uti nec armillae, nisi iis militibus, qui cives Romaniessent: Auxiliaribus vero et externis torques tantum donabantur. Sed et Duces aliquando a Militibus coronati sunt. Sic Titimanus unus Ducum Cassii, cum victor in certamine fuisset, coronatus ab equitibus, abiit ad Cassium, apud Plut. in Bruto. Quod apud Graecos fuisse frequens, discimus ex Xenophonte Hellenic. l. 4. et in laudatione Agesilai, nec non ex Luciano in Antiocho. Imo se ipsi Milites coronabant antiquitus: uti de Syracusanorum militibus, post Athenienses victos Niciamque Ducem illorum captum, legimus apud Plutarchum in Nicia. Qua de re vice plura infra ubi de Militaribus coronis. De poenis vero Militum, suôlocô, at plura hanc in rem infra, in voce Milites.
II.
MILES
recentiori aevô dictus est omnis is, qui Principi in quolibet officio, seu in qualibet dignitate, palatina, civili aut militari, deserviebat. Quâ notione vox omnino capienda in vetustioribus Regum Anglo-Saxonum Chartis, quibus subscripsere varii Proceres, post Episcopos, Duces et Comites, Militis titulô: quos non alios licet conicere, quam Officiales domus Augustae, qui in aliis Ministri appellantur. Interdum tamen post Ministros subscripsissehi deprehenduntur, adeo ut diversi ab iis, ordineque inferiores fuisse videantur, ut inter alia videre est, in
Conventu Westmonasteriensi A. C. 1066. sub Eduardo Confessore, inter Concilia Anglicana relato. Sane non alii sunt ab Aulicis Ministris, quos alias Kanutus Magnus Danorum Rex ad suum vel famulatum, vel Comitatum adscivit, quos ad tria Militum milia excrevisse ait Sveno in LL. Castrensibus c. 20. Saxo vero Grammaticus l. 10. ad sex milia: unde Leges, quas Rex idem ad continendam in officio Militiam istam aulicam constituerat, Leges Castrenses sive Militares sive Leges Curiae, vocat idem Sveno in Prooemio. Et militare, pro in quolibet officio aut dignitate ministrare, passim. Postmodum Militia ista civilis, ad militarem unice profluxit: sicut, qui alicui in bellis militaret ac mereret, eius esse Miles diceretur: maxime vero, qui beneficii seu feudi alicuius ratione, servitio militari obstrictus esset et obnoxius. Unde Miles, pro vassallo, toties apud medii aevi Scriptores. Atque hi, Romanorum olim more, armis ab eo instruebantur, cui vel ex dignitate, vel ex feudo, militiam debebant, sicque adoptabantur in Militiam; unde Galli forsan Adouber un Chevalier dixerunt: de qua adoptionis specie pluribus agit Car. du Fresne Dissertat. 22. ad Ioinvillam. Fiebat id autem certis ritibus praeviis, armorum scil. benedictione a Sacerdote in Ecclesia factâ, et novo Milite, vigiliis ac ieiuniis rite praeparatis, ense dein accinctô in ipsa sacra liturgia: quod maxime apud Anglos obtinuisse, refert Ingulfus. Balneum vero pridie praemittebatur, e quo prodeuntes, relictis prioribus vestibus, quae Scutiferorum erant, novas vestes induebant, quae quales fuerint, accipe a C. du Fresne praefato, ex Computo Stephani Fontenaei Argentarii Regis A. C. 1350. in Glossar. Vide quoque supra, ubi de Balneo. Porro in hisce sacris ceremoniis Cingulum Militare conferebatur novo Militi, ab aliquo Principe vel Magnate. datâ pro more alapâ militari; Ense dein accingebatur, ab Episcopo benedictô; quem ab Altari, si maioris dignitatis Princeps esset, acceptum lateri suo ipse aptabat etc. Quam in rem vide plura, apud Seldenum de Titulis Honorar. Parte 2. c. 5. §. 33. inprimis vero Car. du Fresne d. l. nec non hîc passim. Infra inter alia voce Neoptolemus. Nondum vero militare cingulum adeptos Magnatum filios Valetos dictos esse, videbimus infra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Miles — ist der Familienname folgender Personen: Barry Miles (* 1943) britischer Journalist und Schriftsteller Betty Miles (1910–1992), US amerikanische Schauspielerin Buddy Miles (1947–2008), US amerikanischer Schlagzeuger Butch Miles (* 1944), US… …   Deutsch Wikipedia

  • Miles M.52 — Artist s impression of the Miles M.52 Role Experimental supersonic aircraft …   Wikipedia

  • Miles — Miles, IA U.S. city in Iowa Population (2000): 462 Housing Units (2000): 184 Land area (2000): 1.147310 sq. miles (2.971519 sq. km) Water area (2000): 0.000000 sq. miles (0.000000 sq. km) Total area (2000): 1.147310 sq. miles (2.971519 sq. km)… …   StarDict's U.S. Gazetteer Places

  • Miles M.15 — Role Two seat basic trainer National origin United Kingdom Manufacturer Phillips and Powis Aircraft Ltd, Reading First flight 1938 Retired 1940 Number built 2 …   Wikipedia

  • Miles M.20 — 2 …   Deutsch Wikipedia

  • Miles M.52 — Die Miles M.52 war ein projektiertes britisches Überschall Forschungsflugzeug, das zwischen 1942 und 1945 unter größter Geheimhaltung entwickelt wurde. Das britische Luftfahrtministerium (Air Ministry) strich das Projekt aus Gründen, die heute… …   Deutsch Wikipedia

  • Miles — puede referirse a: El plural de la palabra mil. Miles Vorkosigan, personaje de la serie de Miles Vorkosigan escrita por Lois McMaster Bujold. Miles Teg, personaje de la saga Dune escrita por Frank Herbert. Miles Davis, trompetista y compositor de …   Wikipedia Español

  • Miles to Go —   …   Wikipedia

  • Miles, IA — U.S. city in Iowa Population (2000): 462 Housing Units (2000): 184 Land area (2000): 1.147310 sq. miles (2.971519 sq. km) Water area (2000): 0.000000 sq. miles (0.000000 sq. km) Total area (2000): 1.147310 sq. miles (2.971519 sq. km) FIPS code:… …   StarDict's U.S. Gazetteer Places

  • Miles, TX — U.S. city in Texas Population (2000): 850 Housing Units (2000): 361 Land area (2000): 1.336054 sq. miles (3.460364 sq. km) Water area (2000): 0.000000 sq. miles (0.000000 sq. km) Total area (2000): 1.336054 sq. miles (3.460364 sq. km) FIPS code:… …   StarDict's U.S. Gazetteer Places

  • Miles (EP) — Miles EP by The Vasco Era Released 11 April 2005 Recorded …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”